THONITES

THONITES
THONITES
Armeniae maioris lacus in confinio Mesopotamiae piscosus est, et vestes polit, Eustath. Dionys. v. 987.
Ε῎ςι δέ τις κατὰ μέςςα περίτροχος ὕδασι λίμνης
Οὔνομα Ιθωνίτης, ἧς ἕλκεται ἐς μυχὰ Τίγρις
Δυν´ων πολλὸν ἔνερθἑ πάλιν δ᾿ ἐξαῦτις ἀναχὼν
Ο᾿ξύτερον προΐησι κάτω ῥοον.
Thonitis dicitur Straboni, l. 16. Διαῤῥεῖ δ᾿ ὁ Τίγρις τὴν Θωνίτην καλουμένην λίμνην. Thospites est Plinio, l. 6. c. 27. ubi de Tigri: Fertur antem et cursu et colore dissimilis, transvectusque occurrente Taurômonte in specu mergitur: subterque lapsus, a latere altero eius erumpit. Locus vocatur Zoroanda. Eundem esse manisestum est quod demer sa perfert. Alterum deinde transit lacum, qui Thospites appellatur, rursusque in cuniculos mergitur, et post 25. mill. pass. circa Nymphaeum redditur. Nic. Lloyd.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • THONIS — urbs Aegypti ad ostium Canopicum, ubi lacus Thonites …   Hofmann J. Lexicon universale

  • THOSPITES — Armeniae maiotis regio et urbs, Ptolem. Vide Thonites. Item lacus ingens Armeniae, in Mesopotamiae confinio, quem Tigris efficit, Gabacu hodie Castaldo. Eius meminit Ptolem …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”